Nihil, scilicet, noui dicimus, sed ea tantum , quae communi scholae consensu sermoneque feruntur. Sed, ne haec quidem quamlibet obuia & omnium disputatione trita, erant nobis praetereunda. Constituendum enim erat, quid & quale sit id de quo dis serimus: non quo ignorare vos arbitraremur, sed vt ampliore ratione & via nostra procederet di sputatio.