Igitur ad primum Adriani argumentum protinus respondebo: si illud prius exposuero, amorem Dei super omnia dupliciter pos se dici maximum. Vno modo intensiue, graduali quadam intensione, quo pacto iuniores de intensione loquuntur. In quem modum non oportet amorem Dei es se maximum. Aliter intelligitur es se maximus appreciatiue. Concedenda sunt enim nobis in schola stica concertatione huiusmodi vocabula, quod alias s aepe deprecati sumus. Ac iure obtinere debemus, quoniam theologicis res ornate dicere velle, puerile est. Certe a theologo, si afferat eloquentiam , non est asperanda , si non habeat, non ad modum flagitanda : tantum complectatur verbis quod vult , & dicat plane quod intelligat .