Vt ergo eo redeamus vnde digressi sumus & propositam distinctionem apertiori exemplo demonstremus Foemina interim vehementius & intensius catellum amat, quam aurum & tamen si alterutrum oporteret amittere, aurum catello praeponeret: ita quoniam pluris facit aurum quam catellum, plus diliget aurum non intensiue quidem, sed appreciatiue, quomodo contritio dolor est maximus, quia si daretur optio mallem amisis se pecunias, mallem mortuum fuis se quam peccas se.