Vt ergo eo redeamus vnde digreſsi ſumus & propoſitam diſtinctionẽ apertiori exẽplo demonſtremus Fœmina interim vehementius & intenſius catellum amat, quàm aurum & tamen ſi alterutrũ oporteret amittere, aurum catello præponeret: ita quoniam pluris facit aurum quàm catellum, plus diliget autũ non intenſiuè quidem, ſed appreciatiuè, quomodo contritio dolor eſt maximus, quia ſi daretur optio mallem amiſiſ ſe pecunias, mallem mortuum fuiſ ſe quam peccaſ ſe.