Ad primum itaque argumentum respondetur, quod in toto corde dominum exquirit, qui non partem deo dat, & partem negat: vt illi faciunt qui vel amant aliquam vnam creaturam prohibitam, vel reseruant sibi vnum aliquod peccatum, quod non displicet. Quemadmodum verbi causa, ille totam domum ho spitii exibere dicitur, qui neminem admittit intra domum si ne hospitis voluntate . Sed qui cum illo etiam inimicum exciperet, non totam domum exiberet. Similiter in tota tribulatione animae Deum quaerit, cui omnia peccata di splicent. Nam, qui ex parte quidem tristaretur de peccatis, ex parte vero vnum quodlibet sibi reseruaret in quo delectaretur, is Deum in tota tribulatione animae non exquireret. Non est ergo ibi sermo (vt scholastice loquamur) de totalitate gradualis intensionis, sed de totalitate integritatis & perfectionis. Atque hinc reliquis sacrarum literarum testimoniis facile respondetur. Primo, etiam Augu. testimonio. Alteri vero quod ex eodem August. prefertur (vt ommittamus illud opu sculum non es se ab Augustino conditum) respondemus, ad satisfactionem integram pro grauissimis peccatis exibendam, grauissimis lamentis opus es se, sine quibus eiusmodi peccatorum plena remissio non est. Ceterum ad simplicem remissionem culpae, prolixa illa & grauis poenitentia tum interior tum exterior non requiritur, & per hoc patet quid Ambrosio & Cypriano respondendum sit.