Ad primum itaq; argumentum reſpondetur, quòd in toto corde dominum exquirit, qui non partem deo dat, & partẽ negat: vt illi faciunt qui vel amant aliquam vnam creaturam prohibitam, vel reſeruant ſibi vnum aliquod peccatum, quod non diſplicet. Quemadmodum verbi cauſa, ille totam domũ ho ſpitii exibere dicitur, qui neminem admittit intra domum ſi ne hoſpitis volũtate . Sed qui cũ illo etiam inimicum exciperet, nõ totam domũ exiberet. Similiter in tota tribulatione animæ Deum quærit, cui omnia peccata di ſplicent. Nam, qui ex parte quidem triſtaretur de peccatis, ex parte verò vnũ quodlibet ſibi reſeruaret in quo delectaretur, is Deum in tota tribulatione animæ non exquireret. Non eſt ergo ibi ſermo (vt ſcholaſticè loquamur) de totalitate gradualis intenſionis, ſed de totalitate integritatis & perfectionis. Atque hinc reliquis ſacrarum literarum teſtimoniis facilè reſpondetur. Primò, etiam Augu. teſtimonio. Alteri verò quod ex eodem Auguſt. pręfertur (vt ommittamus illud opu ſculum non eſ ſe ab Auguſtino conditum) reſpondemus, ad ſatisfactionem integrã pro grauiſsimis peccatis exibendam, grauiſsimis lamentis opus eſ ſe, ſine quibus eiuſmodi peccatorum plena remiſsio non eſt. Cęterùm ad ſimplicem remiſsionem culpæ, prolixa illa & grauis pœnitentia tum interior tum exterior non requiritur, & per hoc patet quid Ambroſio & Cypriano reſpondẽdum ſit.