Ad primam vero rationem respondetur, facienti quod in se est ex puris naturalibus, non oportere Deum gratiam conferre, nec tunc postea, nisi totum faciat quod potest, sed facienti quod in se est post auxilium Dei mouentis, Deus gratiam iustificationis dat, etiam si ex toto conatu non faciat. Ego (inquit Apocalyp. 3. sto ad ostium & pulso, si quis aper ruerit mihi ianuam &c. Christus ergo ingredietur ad animam siue ex toto conatu, siue ex medietate conatus, ianua aperiatur.