Ad secundam rationem prius dicitur, quod illis verbis non praecipitur intensio summa gradualis in actu, sed solum vt omnes vires intendantur, quantum neces se est ad diligendum Deum super omnia apreciatiue ita vt in praeparatione animi, videlicet cum opus fuerit, totum cor, mentem, animam, vires, conatum Deo prae stemus. Posterius respondetur, quod illiusmodi verbis solum ostenditur nullam es se diligendo Deo mensuram prae scribendam. Quia enim dicturus erat: diliges proximum tuum sicut te ipsum, docet ante, nullum exemplum, nullumque modum in amore Dei es se quaerendum, qui vtique dignus est, vt sine modo atque exemplo diligatur. Eccles. 43. Benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis, maior est enim omni laude.