Ad ſecundam rationẽ prius dicitur, quòd illis verbis non præcipitur intenſio ſumma gradualis in actu, ſed ſolùm vt omnes vires intendantur, quantum neceſ ſe eſt ad diligendum Deum ſuper omnia apreciatiuè ita vt in præparatione animi, videlicet cùm opus fuerit, totum cor, mentem, animam, vires, conatum Deo præ ſtemus. Poſterius reſpondetur, quòd illiuſmodi verbis ſolùm oſtenditur nullam eſ ſe diligendo Deo menſuram præ ſcribendam. Quia enim dicturus erat: diliges proximum tuum ſicut te ipſum, docet ante, nullum exemplum, nullumq́; modũ in amore Dei eſ ſe quærendum, qui vtiq; dignus eſt, vt ſine modo atq; exemplo diligatur. Eccleſ. 43. Benedicentes dominum, exaltate illum quantũ poteſtis, maior eſt enim omni laude.