Iam vero ad argumenta prioris opinionis, quae nitebatur ostendere, baptismum nisi contrito administretur, prodes se nihil, dupliciter respondetur. Prius, quód si loquamur de actu charitatis, semper requiritur ad iustificationem: sclusis tamen sacramentis, sicut & contritio. Sacramentum autum in non ponente obicem , eundem effectum habet, quem haberet charitas & contritio sine sacramento. Vnde sicut paruulus, per solam habitualem charitatem & gratiam iustificatur, eo quod non ponit obicem sacramento ad remisionem peccati originalis, ita & adultus quia non ponit obicem ad remissionem peccati moralis cum est attritus, per infusionem charitatis habitualis iustificatur. Posterius responderi quoque potest, omnia illa testimonia de charitate habituali es se intelligenda. Alias qui dormiret, quoniam non diligit, maneret in morte. Sed prior solutio prae stabilior est. Argumenta vero opinionis alterius, post ea que dis serimus, faciliora sunt, quam vt soluere debeamus.