Iam verò ad argumenta prioris opinionis, quæ nitebatur oſtendere, baptiſmum niſi cõ trito adminiſtretur, prodeſ ſe nihil, dupliciter reſpondetur. Prius, quód ſi loquamur de actu charitatis, ſemper requiritur ad iuſtificationem: ſcluſis tamen ſacramentis, ſicut & contritio. Sacramentum autũ in non ponente obicẽ , eundem effectum habet, quẽ haberet charitas & contritio ſine ſacramento. Vnde ſicut paruulus, per ſolam habitualem charitatem & gratiã iuſtificatur, eo quòd nõ ponit obicem ſacramento ad remiſionem peccati originalis, ita & adultus quia non ponit obicẽ ad remiſsionem peccati moralis cum eſt attritus, per infuſionẽ charitatis habitualis iuſtificatur. Poſterius reſponderi quoque poteſt, omnia illa teſtimonia de charitate habituali eſ ſe intelligenda. Aliàs qui dormiret, quoniã non diligit, maneret in morte. Sed prior ſolutio præ ſtabilior eſt. Argumẽta verò opinionis alterius, poſt ea quę diſ ſerimus, faciliora ſunt, quàm vt ſoluere debeamus.