De charitate vero an sine poenitentia va{ 4. d. 14. q. 1. } leat mortales culpas remittete, nonnulla controuersia est. Gabri. enim ait, sed Diuus Tho. negat. Credit autem ille, solo actu charitatis{ 3. p. q. 84. } sine poenitentia peccata donari, cum memo riae non occurrunt : Vt, si peccator, quo silicet{ arti. 5. ad. 2. } tempore Deum diligere tenetur Dei considerans bonitatem, elicit actum dilectionis Dei super omnia, consequitur (inquit) remissionem peccatorum , licet nullum habeat poenitencie actum : quia nullam habet cogitationem de peccato quam occupatus (vt ait) circa Dei dilectionem , habere non potest: non enim pos sumus plura simul cogitate. Haec ille. Omnia vero scripturae sacrae testimonia, quae probant poenitentiam es se neces sariam, exponit de poenitentia formali, aut virtuali, vt patet in tertia eiusdem questionis conclusione. Atque etiam Scotus in illa ipsa distinctione & que stione, paucioribus verbis, eadem fere peccare videtur.