Sed hi, primum in eo falluntur , quod non vident interes se plurimum, inter ea quae solum neces saria sunt, vt praecepta, & quae neces saria sunt etiam , vt media, sine quibus salus haberi non potest. Aiunt nanque , excusari hominem a poenitentia, & memoria peccatorum, cum habet de peccato commisso vel ignorantiam inuincibilem, vel etiam distractionem , necessariam a peccatis cogitandis , quasi poenitentia solum es set, neces saria, quia praecepta est: & non item , quia medium ad salutem necessarium . Atqui in huius modi mediis licet admittatur excusatio: ne homo peccet, quando ex ignorantia desunt, non tamen admittitur, vt sine illis homo saluetur exempli gratia. Fides Christi est ad salutem neces saria: quod si cui euangelium non annuncietur, excusabitur quidem a praecepto credendi, id est, non peccabit ex eo quod non credit in Christum: sed vitam aeternam minime consequetur: ad quam consequendam , Chri sti fidem habere neces se est. Atque idem de baptismo dicere licet: sine quo nemo saluus efficitur: siue occupatus circa res alias, siue oblitus baptismi fingatur. Intelligimus ergo ad diuinam prouidentiam pertinere, vt quo voluit vel fidem vel baptismum, medium ad salutem prae stituere, facienti quod in se est, numquam deneget tale medium. Sic igitur, cum poenitentia sit, ad salutem medium neces sarium, (quod abunde sacrarum etiam literarum testimoniis ostensum est) diuinae procurationis es se conuincitur, vt facienti quod potest ea suggerat, quae fuerint huic remedio adhibendo neces saria.