Sed hi, primũ in eo fallũtur , quòd non vident intereſ ſe plurimum, inter ea quæ ſolum neceſ ſaria ſunt, vt præcepta, & quæ neceſ ſaria ſunt etiã , vt media, ſine quibus ſalus haberi non poteſt. Aiunt nanq; , excuſari hominẽ à pœnitentia, & memoria peccatorum, cùm habet de peccato cömiſ ſo vel ignorantiã inuincibilem, vel etiam diſtracionẽ , neceſ ſariã à peccatis cogitãdis , quaſi pœnitentia ſolũ eſ ſet, neceſ ſaria, quia præcepta eſt: & nõ itẽ , ꝗ̈a mediũ ad ſalutem neceſ ſariũ . Atqui in huiuſ modi mediis licet admittatur excuſatio: ne homo peccet, quãdo ex ignorãtia deſunt, nõ tamen admittitur, vt ſine illis homo ſaluetur exempli gratia. Fides Chriſti eſt ad ſalutem neceſ ſaria: quòd ſi cui euangelium non annuncietur, excuſabitur quidem à præcepto credendi, id eſt, non peccabit ex eo quòd nõ credit in Chriſtum: ſed vitam æternam minimè conſequetur: ad quã conſequendã , Chri ſti fidem habere neceſ ſe eſt. Atq; idem de baptiſmo dicere licet: ſine quo nemo ſaluus efficitur: ſiue occupatus circa res alias, ſiue oblitus baptiſmi fingatur. Intelligimus ergo ad diuinam prouidentiam pertinere, vt quo voluit vel fidem vel baptiſmum, medium ad ſalutem præ ſtituere, facienti quod in ſe eſt, nũ quàm deneget tale medium. Sic igitur, cùm pœnitentia ſit, ad ſalutem medium neceſ ſarium, (quod abunde ſacrarum etiam literarũ teſtimoniis oſtenſum eſt) diuinæ procurationis eſ ſe conuincitur, vt facienti quod poteſt ea ſuggerat, quæ fuerint huic remedio adhibendo neceſ ſaria.