Quaedam insuper testimonia ex illis, de poe nitentia virtuali exponere, impudentiae manifestissimae fuerit: vt illud Ioelis. 2. Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio & fletu, & planctu, & scindite corda vestra. Illud item poenitentiam agite, & baptizetur{ actoru. 2. } vnusquisque vestrum in remis sionem peccatorum. Quod quidem testimonium, si de poe nitentia, vel formali, vel virtuali volumus exponere, in eum errorem incidimus, quem paulo ante reprobauimus: hoc est, baptismum sine poenitentia formali peccata remittere. Verum , haec mis sa facio, (quae tamen decernere controuersiam pos sunt) illud quaero, si cui peccatori diuina bonitas occurrat, eo etiam tempore , quo nec diligere deum , nec poenitentiam agere tenetur, non occurrant autem peccata, videlicet ocupatissimo in diuinae bonitatis contemplatione . Quaero tum (inquam) an isti habenti actum dilectionis, peccata sine poenitentia condonentur? Nam si condonantur , ergo etiam quando non tenebatur ille, aut deum dilegere, aut in dei contemplatione versari, remis sionem peccatorum consequetur sine poenitentia. Quod, vel isti concedere verentur: sin autem non condonantur, nec ille peccator potest in actum dilectionis sine poenitentie actu prodire: ergo poenitentia formalis (quod modo contendimus) est ad remissionem peccatorum neces saria. Atque (vt s epe iam diximus) ad diuinam procurationem spectat, vt nullus peccator in actum dilectionis prodeat, cum primum ad deum conuertitur, quin simul, quemadmodum bonum per amorem amplectitur, ita etiam odio malum prosequatur. Poenitemini (inquit) & conuertimini, vt deleantur peccata vestra.