Quæda inſuper teſtimonia ex illis, de pœ nitentia virtuali exponere, impudentiæ manifeſtiſsimæ fuerit: vt illud Ioelis. 2. Conuertimini ad me in toto corde veſtro, in ieiunio & fletu, & planctu, & ſcindite corda veſtra. Illud item pœnitentiam agite, & baptizetur{ actorũ. 2. } vnuſquiſq; veſtrum in remiſ ſionem peccatorum. Quod quidem teſtimonium, ſi de pœ nitentia, vel formali, vel virtuali volumus exponere, in eũ errorem incidimus, quẽ paulo ante reprobauimus: hoc eſt, baptiſmum ſine pœnitentia formali peccata remittere. Verũ , hæc miſ ſa facio, (quæ tamen decernere controuerſiã poſ ſunt) illud quæro, ſi cui peccatori diuina bonitas occurrat, eo etiam tẽpore , quo nec diligere deũ , nec pœnitentiam agere tenetur, non occurrant autem peccata, videlicet ocupatiſsimo in diuinæ bonitatis contẽ platione . Quæro tum (inquam) an iſti habenti actum dilectionis, peccata ſine pœnitentia condonentur? Nam ſi cõdonantur , ergo etiã quando non tenebatur ille, aut deum dilegere, aut in dei contemplatione verſari, remiſ ſionem peccatorum conſequetur ſine pœnitentia. Quod, vel iſti cõcedere verentur: ſin autẽ non condonantur, nec ille peccator poteſt in actum dilectionis ſine pœnitentię actu prodire: ergo pœnitentia formalis (quod modò contendimus) eſt ad remiſsionem peccatorum neceſ ſaria. Atq; (vt ſ ępe iam diximus) ad diuinam procurationẽ ſpectat, vt nullus peccator in actum dilectionis prodeat, cùm primum ad deum conuertitur, quin ſimul, quemadmodum bonum per amorem amplectitur, ita etiam odio malum proſequatur. Pœnitemini (inquit) & conuertimini, vt deleantur peccata veſtra.