Accedit illa quoque causa: quod cum sacramentum poenitentiae baptizatis tam sit ne ces sarium ad salutem, quam baptismus non baptizatis, (quod suo postea loco demonstrabitur ) certe sicut sine baptismo in re vel in voto, nemo adultus salutem consequi potest, ita sine poenitentiae sacramento in re vel in voto saluatur nemo. Votum autem sacramenti poenitentiae nullus habet, sine peccatorum & memoria & displicentia: verius est igitur nimirum illud quod nos as serimus, sine poe nitentiae actu per solam charitatem, neminem pos se saluari.