Accedit illa quoq; cauſa: quòd cùm ſacramentum pœnitentiæ baptizatis tam ſit ne ceſ ſarium ad ſalutem, quàm baptiſmus non baptizatis, (quod ſuo poſtea loco demõ ſtrabitur ) certè ſicut ſine baptiſmo in re vel in voto, nemo adultus ſalutem conſequi poteſt, ita ſine pœnitentiæ ſacramento in re vel in voto ſaluatur nemo. Votum autem ſacramẽ ti pœnitentiæ nullus habet, ſine peccatorum & memoria & diſplicentia: verius eſt igitur nimirum illud quod nos aſ ſerimus, ſine pœ nitentiæ actu per ſolam charitatem, neminẽ poſ ſe ſaluari.