Verum, sententia contraria mihi ex animo exuri non potest. Nam persuasa est & authoritate maiorum, & graui constantique ratione, ac fieri potest vt errem, sed ita prorsus existimo. Primum enim passio pro Christo suscepta, si a charitate non existit, nihil valet ad culpae mortalis remissionem, vt. D. Tho. author est. 22. q. 124. art. 2. ad. 2. &. 3. p. q. 66. art. 12. ad. 2. Item, & August. contra Crescon. lib. 2. cap. 12. Imo. adeo Paulus. 1. ad Corin. 13. inquiens. Si corpus meum tradidero ita vt ardeam, charitatem autem non habuero nihil mihi prodest. Charitas autem in eo qui peccauit mortaliter, non remittit peccatum sine poenitentia (vt idem. D. Tho. scribit. 3. p. q. 84. art. 5. ad. 2.) ergo nec martyrium. Et confirmatur. Quia voluntas efficax martyrium actu susceptum, quantum ad es sentialia (vt hic supponimus) nihil differunt. Si ergo martyrium sine poenitentia peccatum mortale remittit, ac proinde gloriam meretur aeternam, & voluntas quoque efficax martyrij, idem sine poenitentia, dubio procul efficeret.