Verùm, ſententia contraria mihi ex animo exuri non poteſt. Nam perſuaſa eſt & authoritate maiorum, & graui conſtantiq́; ratione, ac fieri poteſt vt errem, ſed ita prorſus exiſtimo. Primùm enim paſsio pro Chriſto ſuſcepta, ſi à charitate nõ exiſtit, nihil valet ad culpæ mortalis remiſsionem, vt. D. Tho. author eſt. 22. q. 124. art. 2. ad. 2. &. 3. p. q. 66. art. 12. ad. 2. Item, & Auguſt. contra Creſcon. lib. 2. cap. 12. Imò. adeo Paulus. 1. ad Corin. 13. inquiens. Si corpus meum tradidero ita vt ardeam, charitatem autem non habuero nihil mihi prodeſt. Charitas autem in eo qui peccauit mortaliter, non remittit peccatum ſine pœnitentia (vt idem. D. Tho. ſcribit. 3. p. q. 84. art. 5. ad. 2.) ergo nec martyrium. Et confirmatur. Quia voluntas efficax martyriũ actu ſuſceptum, quantum ad eſ ſentialia (vt hîc ſupponimus) nihil differunt. Si ergo martyrium ſine pœnitentia peccatum mortale remittit, ac proinde gloriam meretur æternam, & voluntas quoq; efficax martyrij, idem ſine pœnitentia, dubio procul efficeret.