Praeterea, passio pro Christo suscepta, in eo qui fuit aut schismaticus vel haereticus non remittit peccatum haeresis vel schismatis, nisi prius homo ecclesiae catholicae fuerit aggregatus: ergo, nec remittit eiusmodi peccata nisi homo poeniteat. Nam verbis scholae vsitatis quandoque vtimur, nec vllum aut verborum fucum, aut eloquentiae ornatum adhibere volumus: sed tantûm confirmandae veritati curam operamque nauare. Antecedens igitur nostrae huius argumentationis, praeter quam quod habetur ex Cypriano lib. 3. epi stolarum, episto. 2. ad Antonianum . atque ex August. tum s aepe alias, tum lib. 1. de baptismo contra Donatistas cap. 11. & lib. 3. capit. 16. & lib. 4. cap. 17. difinitur etiam in conci. Floren . sub Eugenio. 4. Consequentia vero probatur. Quia sicut fides, & ecclesiae catholicae vnitas, sunt media ad salutem neces saria, ita & poenitentia.