Præterea, paſsio pro Chriſto ſuſcepta, in eo qui fuit aut ſchiſmaticus vel hæreticus nõ remittit peccatum hæreſis vel ſchiſmatis, niſi prius homo eccleſiæ catholicæ fuerit aggregatus: ergo, nec remittit eiuſmodi peccata niſi homo pœniteat. Nam verbis ſcholæ vſitatis quandoq; vtimur, nec vllum aut verborum fucum, aut eloquentiæ ornatum adhibere volumus: ſed tantûm cõfirmandæ veritati curam operamq́; nauare. Antecedens igitur noſtræ huius argumentationis, præter quam quòd habetur ex Cypriano lib. 3. epi ſtolarum, epiſto. 2. ad Antonianũ . atq; ex Auguſt. tum ſ æpe aliàs, tum lib. 1. de baptiſmo contra Donatiſtas cap. 11. & lib. 3. capit. 16. & lib. 4. cap. 17. difinitur etiam in conci. Florẽ . ſub Eugenio. 4. Conſequentia verò probatur. Quia ſicut fides, & eccleſiæ catholicæ vnitas, ſunt media ad ſaluetm neceſ ſaria, ita & pœnitentia.