Praeterea, si quis ante baptismum mortem pro deo oppetat, non consequetur salutem sine voto baptismi, si re ipsa baptizari non potest: ergo, nec post baptismum, si peccauit mortaliter consequetur salutem sine poenitentiae sacramento aut in re aut in voto suscepto. Antecedens quod as sumpsimus, Thomas Vualdensis lib. de sacramentis cap. 97. &. 105. Diui prae sertim Augustini testimonio con firmat, lib. 4. de bapt. contra Donati. cap. 21. &. 22. Non enim mors pro deo suscepta, iam euangelio promulgato, sine fine Christi & ecclesiae salutem prae stare potest. At consequentia vel ex eo liquet, quod sicut baptismi sacramentum est ad salutem neces sarium his qui ante peccauerunt, ita & poenitentia, his qui peccauerunt post baptismum.