Præterea, ſi quis ante baptiſmum mortem pro deo oppetat, non conſequetur ſalutem ſine voto baptiſmi, ſi re ipſa baptizari nõ poteſt: ergo, nec poſt baptiſmum, ſi peccauit mortaliter conſequetur ſalutem ſine pœnitẽ tiæ ſacramẽto aut in re aut in voto ſuſcepto. Antecedens quod aſ ſumpſimus, Thomas Vualdenſis lib. de ſacramẽtis cap. 97. &. 105. Diui præ ſertim Auguſtini teſtimonio con firmat, lib. 4. de bapt. contra Donati. cap. 21. &. 22. Non enim mors pro deo ſuſcepta, iam euangelio promulgato, ſine fine Chriſti & eccleſiæ ſalutem præ ſtare poteſt. At conſequẽ tia vel ex eo liquet, quòd ſicut baptiſmi ſacramentum eſt ad ſalutem neceſ ſarium his qui ante peccauerunt, ita & pœnitentia, his qui peccauerunt poſt baptiſmum.