Adde illi quoque , quod si martyri peccata in mentem veniant etiam in ipso martyrij agone constituto, non saluabitur si non doleat, ergo martyrio etiam instante: poenitentia neces saria est. Antecedens patet, quia si confes sor occurrat, citra sacramentum salus illi non veniet, eo quod diuinum praeceptum de confessione est. Cum igitur de contritione etiam interiori diuinum praeceptum sit, (quod iam manifestum erit) fit consequens, vt si homo martyrio expositus, de peccatis memoriae occurrentibus poenitentiam non agit, diuini praecepti violator existit.