Adde illi quoq; , quòd ſi martyri peccata in mentẽ veniãt etiam in ipſo martyrij agone conſtituto, non ſaluabitur ſi non doleat, ergo martyrio etiã inſtante: pœnitentia neceſ ſaria eſt. Antecedens patet, quia ſi confeſ ſor occurrat, citra ſacramentum ſalus illi non veniet, eò quòd diuinum præceptũ de confeſsione eſt. Cùm igitur de contritione etiam interiori diuinum præceptum ſit, (quod iam iam manifeſtum erit) fit conſequens, vt ſi homo martyrio expoſitus, de peccatis memoriæ occurrentibus pœnitentiam non agit, diuini præcepti violator exiſtit.