Ridiculum vero est quod fingunt isti, martyrium homini oblatum memoriam peccatorum abolere. Cum ex diuerso, poenae, inopinato etiam incidentes , soleant culparum memoriam vel dormientem excitare. In cuius rei exemplum adducit Chrisostomus homi. 4. de diuite & Lazaro, fratres Ioseph, quibus cum peccati iam pene obliterati venis set in mentem , merito ( inquiunt ) haec patimur quia peccauimus in fratrem { Gene. 42 } nostrum . Tres item pueri in camino ignis ardentis, in veritate & in iudicio, aiunt, induxisti{ Daniel. 3. } haec omnia propter peccata nostra, peccauimus enim &c. Et propheta in die (inquit) tribulationis deum exquisiui manibus meis. Et paulo post. Et meditatus sum nocte cum corde meo, & exercitabar, & scopebam spiritum meum &c. Martyrium itaque occurrens , non memoriam peccatorum aut tollit aut impedit, sed potius excitat. Quare nihil caus ae video, cur poenitentia ad salutem neces saria martyri de sit: quin in ipso sanguine culpas maxime abluet, quas ante commisit . Equidem ita sentio, & (vt reor ipse) sentiet vnusquisque vestrum si rem non ex authoritate aduersatiorum , sed ex ratione pensentis : nec enim minorem vim habet baptismus in remittendis culpis, quam martyrium: quod veluti baptismi vicarium est, (vt August. tradidit libr. 4. de baptismo contra Donatist. cap. 22. & sequentibus) referturque de consecrati. dist. 4 cap. baptismi vicem: sed baptismus, alias efficacissimum contra omnia peccata remedium , sine poenitentia tamen aliqua praeuia: peccatorum mortalium non efficit remissionem , ergo nec martyrium: nisi nouis oraculis iuniores a mediis ad salutem neces sariis, martyres adultos velint excipere, quod qua ratione faciant, haud satis intelligo.