Ridiculum verò eſt quod fingunt iſti, martyrium homini oblatũ memoriã peccatorũ abolere. Cũ è diuerſo, pœnæ, inopinato etiã incidẽtes , ſoleãt culparũ memoriam vel dormientẽ excitare. In cuius rei exẽplum adducit Chriſoſtomus homi. 4. de diuite & Lazaro, fratres Ioſeph, quibus cũ peccati iã penè obliterati veniſ ſet in mentẽ , merito ( inquiũt ) hæc patimur quia peccauimus in fratrem { Gene. 42 } no ſtrũ . Tres item pueri in camino ignis ardentis, in veritate & in iudicio, aiunt, induxiſti{ Daniel. 3. } hæc omnia propter peccata noſtra, peccauimus enim &c. Et propheta in die (inquit) tribulationis deum exquiſiui manibus meis. Et paulo poſt. Et meditatus ſum nocte cũ corde meo, & exercitabar, & ſcopebã ſpiritum meũ &c. Martyrium itaq; occurrẽs , non memoriã peccatorum aut tollit aut impedit, ſed potius excitat. Quare nihil cauſ æ video, cur pœnitentia ad ſalutem neceſ ſaria martyri de ſit: quin in ipſo ſanguine culpas maximè abluet, quas ante cõmiſit . Equidem ita ſentio, & (vt reor ipſe) ſentiet vnuſquiſq; veſtrũ ſi rẽ non ex authoritate aduerſatiorũ , ſed ex ratione pẽ ſetis : nec enim minorem vim habet baptiſmus in remittendis culpis, quàm martyrium: quod veluti baptiſmi vicarium eſt, (vt Auguſt. tradidit libr. 4. de baptiſmo contra Donatiſt. cap. 22. & ſequentibus) referturq́; de conſecrati. diſt. 4 cap. baptiſmi vicem: ſed baptiſmus, alias efficaciſsimum cõtra omnia peccata remediũ , ſine pœnitẽtia tamẽ aliqua præuia: peccatorũ mortaliũ nõ efficit remiſ ſionẽ , ergo nec martyrium: niſi nouis oraculis iuniores à mediis ad ſalutem neceſ ſariis, martyres adultos velint excipere, quod qua ratione faciant, haud ſatis intelligo.