Nec. D. Thomas vnquam as seruit dormienti in peccato mortali per passionem pro Chri sto illatam, remitti peccatum sine aliquo prae cedenti dolore: non enim sine charitate pas sio valet: vt locis citatis. D. Thoma. astruxit. Et, cum eo loco, martyrium baptismo comparauerit, idem profecto as seruit, baptismum omnia peccata remittere tam mortalia quam venialia, dum modo voluntatem peccato non inuenerit inherentem. Nec proinde licet colligere, baptismum vel dormienti vel vigilanti sine poenitentia mortalia abolere peccata. Quare nec de martyrio id ex mente. D. Thomae. colligi potest, nisi suo ipsius testimonio virum alioqui doctissimum velis vrgere, vt concedat dormienti in peccato mortali, qui nec contritionem, nec attritionem habuit vnquam, per mortem pro Christo violenter illatam, aeternam conferri salutem. Quod tam absurdum est, quam quod absurdissimum.