Nec. D. Thomas vnquam aſ ſeruit dormiẽ ti in peccato mortali per paſsionẽ pro Chri ſto illatam, remitti peccatum ſine aliquo præ cedenti dolore: non enim ſine charitate paſ ſio valet: vt locis citatis. D. Thoma. aſtruxit. Et, cum eo loco, martyrium baptiſmo comparauerit, idem profecto aſ ſeruit, baptiſmum omnia peccata remittere tam mortalia quã venialia, dum modo voluntatem peccato nõ inuenerit inherentem. Nec proinde licet colligere, baptiſmum vel dormienti vel vigilanti ſine pœnitentia mortalia abolere peccata. Quare nec de martyrio id ex mente. D. Thomæ. colligi poteſt, niſi ſuo ipſius teſtimonio virum alioqui doctiſsimum velis vrgere, vt concedat dormienti in peccato mortali, qui nec contritionem, nec attritionẽ habuit vnquam, per mortem pro Chriſto violenter illatam, æternam conferri ſalutem. Quod tam abſurdum eſt, quàm quod abſurdiſsimum.