Poenarum igitur remissio, solet dici remis sio peccatorum: vt patet in indulgentiis, quae passim hoc nomine conceduntur. Credit itaque. D. Tho. per baptismum & martyrium, omnem poenam siue peccati venialis siue mortalis aboleri, supposita tamen remissione mortalis culpae, quae adulto sine dispositione voluntatis praeuia, contingere non potest. Culpe etiam veniales per baptismum adulto dor mienti remittuntur: non enim adultus dormiens baptismum suscipit, nisi prius vigilans voluerit baptizari. Cum autem baptismus sit poenitentia virtualis omnium peccatorum , eo ipso quod quis baptismum voluit, poenitentiam habuit omnium virtualem, quam ad venialem remissionem satis es se, D. Thomas illo loco manifestissime docuit. Et confirmatur. Quia si quis vigilans cum attritione peccatorum mortalium, nullam habens memoriam venialium, accederet ad baptismum, consequeretur plenariam remissionem omnium peccatorum: ergo & dormiens, si habuit contritionem mortalium, venialium remissionem consequetur. Confirmatur rursum, quia si baptismus non remitteret venialia, quibus mens inhaeret habitualiter, profecto vix vllus reperiretur, qui per baptismum consequeretur innocentiam, ac totius poene remissionem . Nec me fugit Caietanum aliter iudicas se: sed ita res humanae habent, nos non probamus aliena, alij reprobabunt nostra. Intelligo ergo. D. Thomam, vt illi secundo argumento responderet, id sensis se. quod tam baptismus quam passio pro Christo suscepta, sine aliqua poenitentia formali, remittunt omnia venialia, quantum ad culpam & quantum ad poe nam, nisi voluntas actualiter committat veniale peccatum: quod in baptismo facile est: in martyrio non item. Nam fere dum quis patitur pro Christo , auertit animum ab omni peccato etiam veniali. Sed siue baptizatus, siue pro Christo moriens, actualem obicem opponeret, siue baptismo, seu martyrio, iam effectus remisionis illius culpae impediretur. Ita cum dormiens nihil actu obiiciat virtuti vel baptis mi vel martyrii, omnium venialium veniam sine formali displicentia consequetur. Quam ob rem, illa exceptio nisi actualiter voluntatem peccato inuenerit, &c. non est referenda ad remissionem mortalium, sed ad remissionem venialium. As seuerat enim. D. Thomas, poenitentiam explicitam es se neces sariam ad mortalium remissionem : quare non statim as seruis set, dormienti in peccato mortali sit. e aliquo actu & dispositione praeuia, aut per baptismum : aut per mortem extrinsecus illatam , mortalia peccata condonari. De eleemosyna vero facilior quae stio est: nam , dupliciter intelligi pos sunt ea testimonia quae illi tribuant remissionem peccatorum. Prius, vt ad poenas pro peccatis debitas omnia referantur: iuxta illud Daniel. 4. Peccata tua eleemosynis redime: redimuntur enim poenae pro peccatis debitae non alio precio magis, quam eleemosynis. Posterius etiam in hunc sensum intelligi pos sunt, vt pollicitatio diuinae misericordiae significetur iis, qui fuerint misericordes: vt etiam si in peccatis sint per eleemosynas tamen, id consequantur, vt ex dei gratia & beneficio conuersio cordis illis aliquando prae stetur, sic enim scriptum est,{ Esa. 58. } frange esurienti panem tuum, egenos vagosque induc in domum tuam : cum videris nudum operi eum, & carnem tuam ne despexeris: tunc erumpet quasi mane lumen tuum, & sanitas tua citius orietur: orietur in tenebris lux tua,{ Matth. 5 } & tenebrae tue erunt sicut meridies. Et iterum . Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ex quibus liquido patet quid ad reliqua dicendum sit, nolo enim es se longus in singulis explicandis. Sed & secundum argumentum principale cum sua confirmatione, ex his quae diximus facile soluitur.