Pœnarum igitur remiſsio, ſolet dici remiſ ſio peccatorum: vt patet in indulgentiis, quæ paſsim hoc nomine conceduntur. Credit itaque. D. Tho. per baptiſmum & martyrium, omnẽ pœnam ſiue peccati venialis ſiue mortalis aboleri, ſuppoſita tamẽ remiſsione mortalis culpæ, quæ adulto ſine diſpoſitione voluntatis præuia, contingere non poteſt. Culpę etiam veniales per baptiſmum adulto dor mienti remittuntur: non enim adultus dormiens baptiſmum ſuſcipit, niſi prius vigilans voluerit baptizari. Cùm autem baptiſmus ſit pœnitentia virtualis omnium peccatorũ , eo ipſo quòd quis baptiſmum voluit, pœnitentiam habuit omnium virtualem, quam ad venialem remiſsionem ſatis eſ ſe, D. Thomas illo loco manifeſtiſsimè docuit. Et confirmatur. Quia ſi quis vigilans cum attritione peccatorum mortalium, nullam habens memoriam venialium, accederet ad baptiſmum, cõ ſequeretur plenariam remiſsionem omniũ peccatorum: ergo & dormiens, ſi habuit contritionem mortalium, venialium remiſsionem conſequetur. Cõfirmatur rurſum, quia ſi baptiſmus non remitteret venialia, quibus mens inhæret habitualiter, profecto vix vllꝰ reperiretur, qui per baptiſmum conſequeretur innocentiam, ac totius pœnę remiſsionẽ . Nec me fugit Caietanum aliter iudicaſ ſe: ſed ita res humanæ habent, nos non probamus aliena, alij reprobabunt noſtra. Intelligo ergo. D. Thomam, vt illi ſecundo argumento reſponderet, id ſenſiſ ſe. quòd tam baptiſmus quàm paſsio pro Chriſto ſuſcepta, ſine aliqua pœnitentia formali, remittunt omnia venialia, quantum ad culpam & quantum ad pœ nam, niſi voluntas actualiter committat veniale peccatum: quod in baptiſmo facile eſt: in martyrio non item. Nã ferè dum quis patitur pro Chiſto , auertit animũ ab omni peccato etiam veniali. Sed ſiue baptizatus, ſiue pro Chriſto moriens, actualẽ obicẽ opponeret, ſiue baptiſmo, ſeu martyrio, iam effectus remiſionis illius culpæ impediretur. Ita cũ dormiens nihil actu obiiciat virtuti vel baptiſ mi vel martyrii, omnium venialiũ veniã ſine formali diſplicentia conſequetur. Quam ob rem, illa exceptio niſi actualiter voluntatem peccato inuenerit, &c. non eſt referenda ad remiſsionem mortalium, ſed ad remiſsionẽ venialium. Aſ ſeuerat enim. D. Thomas, pœ nitentiã explicitã eſ ſe neceſ ſariam ad mortaliũ remiſsionẽ : quare non ſtatim aſ ſeruiſ ſet, dormiẽti in peccato mortali ſit. e aliquo actu & diſpoſitione præuia, aut per baptiſmũ : aut per mortẽ extrinſecus illatã , mortalia peccata condonari. De eleemoſyna verò facilior quæ ſtio eſt: nã , dupliciter intelligi poſ ſunt ea teſtimonia quæ illi tribuant remiſsionẽ peccatorum. Prius, vt ad pœnas pro peccatis debitas omnia referantur: iuxta illud Daniel. 4. Peccata tua eleemoſynis redime: redimũtur enim pœnæ pro peccatis debitæ non alio precio magis, quàm eleemoſynis. Poſterius etiã in hunc ſenſum intelligi poſ ſunt, vt pollicitatio diuinæ miſericordiæ ſignificetur iis, qui fuerint miſericordes: vt etiã ſi in peccatis ſint per eleemoſynas tamen, id conſequantur, vt ex dei gratia & beneficio cõuerſio cordis illis aliquando præ ſtetur, ſic enim ſcriptũ eſt,{ Eſa. 58. } frange eſurienti panẽ tuum, egenos vagosq́; induc in domum tuã : cùm videris nudũ operi eum, & carnem tuam ne deſpexeris: tunc erumpet quaſi mane lumen tuum, & ſanitas tua citius orietur: orietur in tenebris lux tua,{ Matth. 5 } & tenebræ tuę erunt ſicut meridies. Et iterũ . Beati miſericordes, quoniam ipſi miſericordiam conſequentur. Ex quibus liquido patet quid ad reliqua dicendum ſit, nolo enim eſ ſe longus in ſingulis explicandis. Sed & ſecundum argumentum principale cum ſua confirmatione, ex his quæ diximus facilè ſoluitur.