Vltimo verò, quoniam peculiarem habet difficultatem, peculiariter quoq; diluendum eſt. Quærit enim an ſpecialis pœnitentia de ſingulis mortalibus, ſit ad ſalutem neceſ ſaria: an potius ſatis ſit pœnitentia de omnibus confuſa & generalis. Et quamuis ſciam, multa à multis de hac quæ ſtione fuiſ ſe di ſputata, id ego tamen ex. D. Thomę ſententia, ſemꝑ & intellexi & credidi, in omni lege, ſiue naturæ, ſiue ſcripturæ, ſiue gratiæ, nõ ſat fuiſ ſe ad peccatorũ mortalium remiſsionẽ , in genere confuſeq́ue dolere: ſed ſpecialẽ , di ſtinctã q́ue de ſingulis pœnitentiam requiri. Cuius rei explicandæ gratia, dupliciter de cõ tritione loqui poſ ſumus. Vno modo, ſecundum ſe, quatenus eſt actus virtutis: alio modo, in ordine ad confeſsionem, quatenus eſt pars ſacramenti.