Praeterea, praecepto charitatis obligamur, media neces saria ad salutem fratris apponere (inde enim est fraternae correptionis obligatio) ergo, & media neces saria ad salutem no stram. Et confirmatur, tenemur proximum a morte tum corporis tum animae liberare: (mortem enim languentibus probatur infligere, qui hanc cum potest non excludit (83. d. cap. 1 Igitur, & nosmetipsos a corporali & spirituali morte tenemur eripere. Nec hic (quod ad mores attinet) magnopere contendere debemus, an violatur praeceptum charitatis, an prae ceptum poenitentiae: illud modo concedamus specialem nouamque culpam es se non poenitere: tametsi quemadmodum cum quis non comedit cibum neces sarium ad salutem, immediate quidem contra virtutem temperantiae peccat, ex consequenti etiam contra charitatem, ita qui non poenitet cum videt ad salutem es se neces sarium, directe quidem praeceptum poenitentiae violat: consequenter autem violat charitatem.