Præterea, præcepto charitatis obligamur, media neceſ ſaria ad ſalutem fratris apponere (inde enim eſt fraternæ correptionis obligatio) ergo, & media neceſ ſaria ad ſalutem no ſtram. Et confirmatur, tenemur proximum à morte tum corporis tũ animæ liberare: (mortem enim languentibus probatur infligere, qui hanc cum poteſt non excludit (83. d. cap. 1 Igitur, & noſmetipſos à corporali & ſpirituali morte tenemur eripere. Nec hîc (quod ad mores attinet) magnopere contendere debemus, an violatur præceptũ charitatis, an præ ceptum pœnitentiæ: illud modo cõcedamus ſpecialem nouamq́; culpam eſ ſe non pœnitere: tametſi quemadmodum cum quis nõ comedit cibũ neceſ ſarium ad ſalutem, immediatè quidem contra virtutem temperantiæ peccat, ex conſequenti etiam contra charitatem, ita qui non pœnitet cum videt ad ſalutẽ eſ ſe neceſ ſarium, directè quidem præceptum pœnitentiæ violat: conſequenter autem violat charitatem.