Praeterea, de poenitentia exteriore praeceptum est: ergo & de interiore: consequentia pater, quia si satisfactionem exteriorem deus exigit, interiorem ac multo etiam magis requiret: quae videlicet praecipua est in compensatione delicti. Antecedens vero certissi mum est, si ea quae superiore controuersia diximus teneantur : es se (inquam) exteriorem poe nitentiam neces sariam ad salutem . Actus quippe omnis virtutis exterior ad salutem neces sarius, citra controuersiam in praecepto est.