Præterea, de pœnitentia exteriore præceptum eſt: ergo & de interiore: conſequentia pater, quia ſi ſatisfactionem exteriorem deus exigit, interiorem ac multo etiam magis requiret: quæ videlicet præcipua eſt in compenſatione delicti. Antecedens verò certiſsi mum eſt, ſi ea quæ ſuperiore controuerſia diximus teneãtur : eſ ſe (inquam) exteriorẽ pœ nitentiam neceſ ſariam ad ſalutẽ . Actus quippe omnis virtutis exterior ad ſalutem neceſ ſarius, citra controuerſiam in præcepto eſt.