Sed quid opus est multis? si homini peccatori occurrat praeceptum de diligendo Deo, simulque peccatum memorie occurrat, illud quaero tandem, an teneatur conteri, an non, si non, ergo exiens in actum dilectionis sine poenitentia iustificabitur, quod sanae mentis nullus admittit, si etiam, iam habetur quod volumus, de poenitentia es se speciale praeceptum, quod Tertullianus lib. de poenitentia diserte docet, inquiens. Cum iudex Deus iustitiae charissimae sibi exigendae tuendeque prae sideat, & in eam omnem summam disciplinae sanciat, dubitandum est, sicut in vniuersis actibus nostris, ita in poenitentiae quoque causa iustitiam Deo prae standam es se? Et paulo inferius: audaciam (inquit) existimo, de bono diuini praecepti disputare. Nec enim quia bonum est ideo auscultare debemus , sed quia Deus praecepit. Ad exibitionem obsequij prior est maiestas diuinae potestatis, prior est authoritas imperantis quam vtilitas seruientis. Bonum est poenitere an non ? quid reuoluis? Deus praecipit: quod igitur Deus tantopere comendat , quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa vtique grauitate & aggredi & custodire debemus, hactenus Tertullianus.