Sed quid opus eſt multis? ſi homini peccatori occurrat præceptum de diligendo Deo, ſimulque peccatum memorię occurrat, illud quæro tandem, an teneatur conteri, an non, ſi non, ergo exiens in actum dilectionis ſine pœnitentia iuſtificabitur, quod ſanæ mentis nullus admittit, ſi etiam, iam habetur quod volumus, de pœnitentia eſ ſe ſpeciale præceptum, quod Tertullianus lib. de pœnitentia diſertè docet, inquiens. Cùm iudex Deus iuſtitiæ chariſsimæ ſibi exigendæ tuendeq́ue præ ſideat, & in eam omnem ſummã diſciplinæ ſanciat, dubitandum eſt, ſicut in vniuerſis actibus noſtris, ita in pœnitentiæ quoque cauſa iuſtitiam Deo præ ſtandam eſ ſe? Et paulo inferius: audaciam (inquit) exiſtimo, de bono diuini præcepti diſputare. Nec enim quia bonũ eſt ideo auſcultare debemꝰ , ſed quia Deus præcepit. Ad exibitionẽ obſequij prior eſt maieſtas diuinæ poteſtatis, prior eſt authoritas imperãtis quàm vtilitas ſeruientis. Bonum eſt pœnitere an nõ ? quid reuoluis? Deus præcipit: quod igitur Deus tãtopere comẽdat , quod etiã humano more ſub deieratione teſtatur, ſumma vtiq; grauitate & aggredi & cuſtodire debemus, hactenus Tertullianus.