Et certe cum lex affirmatiue praecipiat, poe nitentiam agite, rursumque sub mortis interminatione subiungat, nisi poenitentiam habueritis, omnes simul peribitis: intelligi non potest, quibus aliis verbis legislator huiusmodi praeceptum , si vellet pos set inducere. Omnis siquidem virtutis operatio, quae verbo imperandi a lege prae scribitur, aut in consilio est, aut in praecepto. De opere vero quod solum in consilio es set, dici nulla ratione pos set, nisi hoc feceritis, peribitis. De poenitentiae igitur actu praeceptum est, quod eo magis mihi persuadeo, quod Ioannes Baptista statim a principio populo proponit: poenitentiam agite, appropinquauit enim regnum coelorum . Eandem quoque legem, eisdemque verbis Chri stus primitus inuulgauit, apostolisque in uulgandam iussit. Nullo autem pacto verisimile sit, consilia legis statim in initio a populis exigi. Quinimo, illud verisimilius est a turba praecepta, & ea quidem maxime neces saria cum primis requiri: vnde & Mar. 1. poenitemini (inquit) & credite euangelio: vt vtrunque tanquam neces sarium praeceptum proponat, poenitere, & euangelio credere.