Et certè cũ lex arffirmatiue præcipiat, pœ nitentiam agite, rurſumq́; ſub mortis interminatione ſubiungat, niſi pœnitentiam habueritis, omnes ſimul peribitis: intelligi non poteſt, quibus aliis verbis legiſlator huiuſmodi præceptũ , ſi vellet poſ ſet inducere. Omnis ſiquidem virtutis operatio, quæ verbo imperandi a lege præ ſcribitur, aut in conſilio eſt, aut in præcepto. De opere verò quod ſolum in conſilio eſ ſet, dici nulla ratione poſ ſet, niſi hoc feceritis, peribitis. De pœnitẽtiæ igitur actu præceptum eſt, quod eo magis mihi perſuadeo, quòd Ioannes Baptiſta ſtatim à principio populo proponit: pœnitentiam agite, appropinquauit enim regnum cœlorũ . Eandem quoq; legem, eiſdemq́; verbis Chri ſtus primitus inuulgauit, apoſtoliſq; in uulgã dam iuſsit. Nullo autem pacto veriſimile ſit, conſilia legis ſtatim in initio à populis exigi. Quinimo, illud veriſimilius eſt à turba præcepta, & ea quidem maximè neceſ ſaria cum primis requiri: vnde & Mar. 1. pœnitemini (inquit) & credite euangelio: vt vtrunq; tanquã neceſ ſarium præceptum proponat, pœnitere, & euangelio credere.