Huc illum adde prouerbiorum .1. Quia vocaui & renuistis, ego quoque in interitu ve stro ridebo. Vocanti ergo ad poenitentiam renuere, speciale peccatum est, cui specialis poena respondet, risus & subsannatio diuinae potestatis. Huic & aliud simile est Ieremiae septimo. Quia vocaui & non respondistis, faciam domui huic, etcetera. Et Esaiae. 65. Omnes in caede corruetis, pro eo quod vocaui & non respondistis Certe si ad poenitentiam vocanti, respondere consilium es set, non preceptum , nusquam dominus pro huius omissione, tan grauem poenam minaretur. Item Ieremiae. 8. Deus conqueritur, quod peccatores poenitentiam non agunt. Res est igitur debita ac proinde praecepta, siquidem Deus expostulat, si non reddamus.