Huc illum adde prouerbiorum .1. Quia vocaui & renuiſtis, ego quoq; in interitu ve ſtro ridebo. Vocanti ergo ad pœnitentiam renuere, ſpeciale peccatum eſt, cui ſpecialis pœna reſpondet, riſus & ſubſannatio diuinæ poteſtatis. Huic & aliud ſimile eſt Ieremiæ ſeptimo. Quia vocaui & non reſpondiſtis, faciam domui huic, etcętera. Et Eſaiæ. 65. Oẽs in cæde corruetis, pro eo quòd vocaui & nõ reſpondiſtis Certè ſi ad pœnitentiam vocanti, reſpondere conſilium eſ ſet, non pręceptũ , nuſquam dominus pro huius omiſsione, tã grauem pœnam minaretur. Item Ieremiæ. 8. Deus conqueritur, quòd peccatores pœnitẽ tiam non agunt. Res eſt igitur debita ac proinde præcepta, ſiquidem Deus expoſtulat, ſi non reddamus.