Ad argumentum vero primum, quod ex D. Tho. authoritate sumitur facilé respondetur, impoenitentiam ibi accipi pro quocunque peccato, de quo poenitentia non fit. In qua significatione generale peccatum, est, cûm fornicatio durans vsque ad mortem , homicidii quoque reatus, & quodlibet aliud simile malum, de quo homo poenitentiam non agit, impoenitentia sit: etiam si nulla culpa specialis interue nerit. V. g. Si fornicator aut auarus subito interiret, correptus aliquo fulmine, quo euentu a praecepto poenitentiae excusari potuit: nec enim habuit spacium cogitandi vt de peccatis poeniteret: tunc iuxta sententiam Aug. & D. Tho. eiusmodi homo habuit finalem impoenitentiam peccatum, scilicet, quod non remititur nec in hoc s aeculo nec in futuro: generale quidem non speciale peccatum.