Ad argumentum verò primum, quod ex D. Tho. authoritate ſumitur facilé reſpondetur, impœnitentiam ibi accipi pro quocunq; peccato, de quo pœnitentia non fit. In qua ſignificatione generale peccatum, eſt, cûm fornicatio durans vſq; ad mortẽ , homicidii quoque reatus, & quodlibet aliud ſimile malum, de quo homo pœnitentiam non agit, impœ nitẽtia ſit: etiã ſi nulla culpa ſpecialis interue nerit. V. g. Si fornicator aut auarus ſubitò interiret, correptus aliquo fulmine, quo euentu à præcepto pœnitẽtiæ excuſari potuit: nec enim habuit ſpacium cogitandi vt de peccatis pœniteret: tunc iuxta ſententiam Aug. & D. Tho. eiuſmodi homo habuit finalem impœnitentiam peccatum, ſcilicet, quod nõ remititur nec in hoc ſ æculo nec in futuro: generale quidem non ſpeciale peccatum.