Ad ſecundum, fateor eam eſ ſe cauſam, vnde vel maximè liqueat pœnitentiæ peculiare præceptum. Sed vt obiectionem repellamus aduertendum eſt, medium ad ſalutem neceſ ſarium, eſ ſe in duplici differentia. Alterum, quod non eſt actus virtutis, ſed vel pœnitentia vel habitus, quos Deus in nobis ſine nobis operatur, vel etiam gratia & auxiliũ Dei, quod non noſtrum, ſed diuinum opus eſt: & de huiuſmodi mediis, legis pręcepta nõ ſunt. Alterũ mediũ actus virtutis eſt, atque in nr̃a poſitũ poteſtate: vt credere in Chriſtũ , confiteri fidem, ſuſcipere baptiſmũ , diligere deũ . Et de huiuſmodi, præcepta legiſlatoris ſunt. Quæ quoniam non de fine, ſed de mediis feruntur ad finem legis neceſ ſariis, rectè colligimus, in omni lege ſiue naturali ſiue ſcripta, tum humana, tum diuina, ea media virtutis, quæ nullo modo ſunt ad finem legis neceſ ſaria, in conſilio eſ ſe: quæ verò omnino neceſ ſaria, ea eſ ſe in præcepro. Vnde patet quid ad tertium argumentum reſpondendum ſit.