Sed illud tamen vrget vehementer, quod eisdem argumentis quibus ostendimus es se praeceptum, ostendi aeque potest, homines obligari ad confestim poenitentiam agendum , vt peccatum mortale commiserint. Primum enim Diuus Thomas. 22. quae st. 62. art. vltimo, vtrumque pariter affirmat: & teneri homines ex praecepto peccatum deserere, & statim id quidem: vt qui rem alienam furto suscepit, restituere protinus sine mora aliqua debet. In. 4. etiam distin. 17. q. & articulis retro citatis, expres s e tradit, hominem obligari ad poenitendum, cum peccata memoriae occurrerint: quod est dicere, praeceptum poenitendi, nullas moras in peccatore permittere, qui peccati memoriam, & conscientiam habet, & ratio id videtur suadere.