Sed illud tamen vrget vehementer, quòd eiſdem argumentis quibus oſtendimus eſ ſe præceptum, oſtendi æquè poteſt, homines obligari ad confeſtim pœnitentiam agendũ , vt peccatum mortale commiſerint. Primùm enim Diuus Thomas. 22. quæ ſt. 62. art. vltimo, vtrumque pariter affirmat: & teneri homines ex præcepto peccatum deſerere, & ſtatim id quidem: vt qui rem alienam furto ſuſcepit, reſtituere protinus ſine mora aliqua debet. In. 4. etiam diſtin. 17. q. & articulis retrò citatis, expreſ ſ è tradit, hominem obligari ad pœnitendum, cùm peccata memoriæ occurrerint: quod eſt dicere, præceptum pœnitendi, nullas moras in peccatore permittere, qui peccati memoriam, & conſcientiam habet, & ratio id videtur ſuadere.