Non enim celerius, qui damnum in pecunia dedit, tenetur satisfacere, quam qui dedit in fama, vel honore. Sed qui in pecunia dedit restituere, pensareque damnum ex vestigio debet, ergo & qui aliter quoquemodo proximum lae sit. Et confirmatur. Nam si frater meus habet aliquid aduersum me, teneor illi ex templo reconciliari: vt patet Matthae. 5. Igitur, & teneor conciliare me deo, statim, quam eius amicitiam per iniuriam violaui.