Non enim celerius, qui damnum in pecunia dedit, tenetur ſatiſfacere, quàm qui dedit in fama, vel honore. Sed qui in pecunia dedit reſtituere, penſareq́; damnum è veſtigio debet, ergo & qui aliter quoquemodo proximum læ ſit. Et confirmatur. Nam ſi frater meus habet aliquid aduerſum me, teneor illi ex templo reconciliari: vt patet Matthæ. 5. Igitur, & teneor conciliare me deo, ſtatim, quã eius amicitiam per iniuriam violaui.